Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT 1 Pet.1 NT 1 Pet.2 (English) >>NT 1 Pet.3

1 Pet.2

deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum et simulationes et invidias et omnes detractiones

sicut modo geniti infantes rationale sine dolo lac concupiscite ut in eo crescatis in salutem

si gustastis quoniam dulcis Dominus

ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus quidem reprobatum a Deo autem electum honorificatum

et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domus spiritalis sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum

propter quod continet in scriptura ecce pono in Sion lapidem summum angularem electum pretiosum et qui crediderit in eo non confundetur

vobis igitur honor credentibus non credentibus autem lapis quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli

et lapis offensionis et petra scandali qui offendunt verbo nec credunt in quod et positi sunt

vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum

qui aliquando non populus nunc autem populus Dei qui non consecuti misericordiam nunc autem misericordiam consecuti

carissimi obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis quae militant adversus animam

conversationem vestram inter gentes habentes bonam ut in eo quod detractant de vobis tamquam de malefactoribus ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis

subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum sive regi quasi praecellenti

sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum laudem vero bonorum

quia sic est voluntas Dei ut benefacientes obmutescere faciatis inprudentium hominum ignorantiam

quasi liberi et non quasi velamen habentes malitiae libertatem sed sicut servi Dei

omnes honorate fraternitatem diligite Deum timete regem honorificate

servi subditi in omni timore dominis non tantum bonis et modestis sed etiam discolis

haec est enim gratia si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias patiens iniuste

quae enim gloria est si peccantes et colaphizati suffertis sed si benefacientes et patientes sustinetis haec est gratia apud Deum

in hoc enim vocati estis quia et Christus passus est pro vobis vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius

qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ipsius

qui cum malediceretur non maledicebat cum pateretur non comminabatur tradebat autem iudicanti se iniuste

qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ut peccatis mortui iustitiae viveremus cuius livore sanati estis

eratis enim sicut oves errantes sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum



Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT 1 Pet.1 NT 1 Pet.2 (English) >>NT 1 Pet.3

Powered by PhiloLogic